Zbudujmy razem nowe Laudate.pl
Litaniae de S. P. N. Francisco (4 X) [1901 r.] PDF Drukuj Email
Wpisał: Hrabia   
29.06.2011.
Wicej szczcia jest w dawaniu ni w braniu. (Dz. 20, 35)
Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. Pater de caelis Deus, miserere nobis. Fili Redemptor mundi Deus,Spiritus Sancte Deus,Sancta Trinitas, unus Deus,Sancta Maria immaculate concepta, ora pro nobis. Sancta Maria, Advocata Seraphici Religionis,Sancte Francisce Seraphice,Sancte Francisce, Pater prudentissime,Sancte Francisce, Patriarcha pauperum,Sancte Francisce, despiciens mundum,Sancte Francisce, exemplum paenitentiae,Sancte Francisce, vincens mundi vitia,Sancte Francisce, imitator Salvatoris,Sancte Francisce, ferens Christi stigmata,Sancte Francisce, Iesu characteribus insignite,Sancte Francisce, norma castitatis,Sancte Francisce, forma humilitatis, Sancte Francisce, via errantium,Sancte Francisce, medela infirmorum,Sancte Francisce, columna Ecclesiae,Sancte Francisce, fidei defensor,Sancte Francisce, athleta Christi,Sancte Francisce, propugnaculum militantium,Sancte Francisce, scutum inexpugnabileSancte Francisce, malleus haereticorum,Sancte Francisce, conversio paganorum,Sancte Francisce, erigens claudos,Sancte Francisce, suscitans mortuos,Sancte Francisce, mundans leprosos,Sancte Francisce, exstirpator vitiorum,Sancte Francisce, procurator divinae gratiae, Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, Domine.  Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.  Pater noster etc.  V. Ora pro nobis, B. P. N. FrancisceR. ut digni efficiamur promissionibus Christi. V. Domine exaudi orationem meam,R. et clamor meus ad te veniat.  Oremus:Extingue in nobis desiderium mundanarum rerum, omnipotens Deus, et intercedente beato Francisco Patre pauperum concede propitius, ut sorte nostra contenti in hoc saeculo aeterna fortius appetamus.        Omnipotens sempiterne Deus, infunde cordibus nostris studium castae humilitatis et humilis castitatis, ut imitando B. P. N. Franciscum tibi mundo corde et corpore serviamus.   Deus, cuius Ecclesia sanguine crevit fidelium, infunde propitius sancti Patris Francisci spiritum supplicibus tuis: ut vel sanguinem pro tui Nominis confessione profundere cupiamus, vel per obedientiae virtutem, gratam tibi de nobis victimam offeramus. Domine Iesu Christe, qui frigescente mundo ad inflammandum corda nostra tui amoris igne, in carne beatissimi Patris nostri Francisci Passionis tuae sacra Stigmata renovasti: concede propitius, ut eius meritis et precibus crucem iugiter feramus, et dignos fructus paenitentiae faciamus. Qui vivis et regnas in saeculum saeculorum. Amen.       w: http://www.preces-latinae.org/thesaurus/Sancti/SFranciscusAssisiensis/Litaniae.html; cyt. za: "Orate Fratres, seu Euchologium ad Usum Sacerdotum et Clericorum", P. Gaudentius, 1901. Tr. MWM.
 
« poprzedni artykuł   następny artykuł »
Laudate.pl - dzieło Śšw. Królowej Jadwigi (c) 2007
design: brzegi.com.pl